Actus Apostolorum*

Caput 5: 36

ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
(* Traductions européennes)

Glose

Theodas.BEDA.Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se praebere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.